M.p.th.f.69 Scan 98 (48v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, adsumptum est in gloria.
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, ad-
tendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium,
et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere
a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his
qui cognoverunt veritatem. Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum
quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei, et oratio-
nem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et
bonae doctrinae, quam adsecutus es. INeptas autem, et aniles fabulas devita; exerce
te ipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est; pietas autem
ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Fidelis est et
sermo, et omni acceptione dignus. Hoc enim laboramus, et maledicimur, quia spera-
vimus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. Praecipe
haec, et doce. Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in ver-
bo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Dum venio, in tende lectioni, exhorta-
tioni, doctrinae. Noli neglegere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum inpositi-
one manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto; ut profectus est manifestus sit
omnibus. Adtende tibi, et doctrinae; insta in illis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et
eos qui te audiunt. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; iuvenes, ut fratres; anus,
ut matres; iuvenculas, ut sorores in omni castitate; Viduas honora, quae vere viduae sunt.
Si qua autem vidua filios, aut nepotes abet; discant primum domum suam regere, et mo-
tuam invicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vi-
dua est, et desolata, speravit in Deum, et instat obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut inreprehensibiles sint. Si quis
autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli
deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus
bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit,
si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.